A me nescio quis exit: concede hinc domum,Ne nos inter nos congruere sentiant.Hac illac circumcursa: inveniendum est tamenArgentum: intendenda in senem est fallacia.Num me fefellit hosce id struere? VidelicetQuia Cliniae ille servus tardiusculus est,Idcirco huic nostro tradita est provincia.Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit?Syre.Hem.Quid tu istic?Recte equidem: sed te miror, Chreme,Tam mane qui heri tantum biberis.Nihil nimis.Nihil narras? visa vero est, quod dici solet,Aquilae senectus.Heia.Mulier commoda etFaceta haec meretrix.Sane, idem visa est mihi.Et quidem hercle forma luculenta.Sic satis.Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona:Minimeque miror Clinia hanc si deperit.Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum,Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiisAbundet, gnatus eius profugit inopia.Scis esse factum ut dico?Quid ego nesciam?Hominem pistrino dignum.Quem?Istunc servulumDico adolescentis.Syre, tibi timui male.Qui passus est id fieri.Quid faceret?Rogas?Aliquid reperiret, fingeret fallacias,Unde esset adolescenti amicae quod daret;Atque hunc difficilem invitum servaret senem.