Consilia ad adolescentes: et tibi perdereTalentum hoc pacto satius est quam illo minam.Non nunc pecunia agitur; sed illud, quomodoMinimo periclo id demus adolescentulo.Nam si semel tuum animum ille intellexerit,Prius proditurum te tuam vitam, et priusPecuniam omnem, quam abs te amittas filium; hui,Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris!Tibi autem porro ut non sit suave vivere:Nam deteriores omnes sumus licentia.Quodcunque inciderit in mentem volet: neque idPutabit, pravum siet an rectum quod petet.Tu rem perire et ipsum non poteris pati.Dare denegaris; ibit ad illud ilico,Quo maxime apud te se valere sentiet:Abiturum se abs te esse ilico minabitur.Videre verum, atque ita uti res est, dicere.Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,Dum id quaero tibi qui filium restituerem.Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.Paratus sum.Scin quid nunc facere te volo?Dic.Quod sensisti illos me incipere fallere.Id ut maturent facere: cupio illi dareQuod vult: cupio iam videre.Operam dabo.Paulum negoti mihi obstat: Simus et CritoVicini nostri hic ambigunt de finibus:Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeramOperam daturum me, hodie non posse his dare.Continuo hic adero.Ita quaeso. Di vestram fidem!Ita comparatam esse hominum naturam omnium,Aliena ut melius videant et diiudicentQuam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudioSumus praepediti nimio aut aegritudine?Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi !Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi.