Ah!Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis,Aut largitate nimia, aut parsimonia.In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.Primum; olim potius quam paterere filiumCommetare ad mulierculam, quae paululoTum erat contenta, cuique erant grata omnia,Proterruisti hinc: ea coacta ingratiisPostilla coepit victum vulgo quaerere.Nunc cum sine magno intertrimento non potestHaberi, quidvis dare cupis: nam ut tu sciasQuam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem,Oneratas veste atque auro. Satrapes si sietAmator, nunquam sufferre eius sumtus queat;Nedum tu possis.Estne ea intus?Sit rogas?Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibusDedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.Nam ut alia omittam, pytissando modo mihiQuid vini absumsit! Sic hoc, dicens; Asperum,Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide.Relevi dolia omnia, omnes serias;Omnes sollicitos habui: atque haec una nox.Quid te futurum censes quem assidue exedent?Sic me Di amabunt, ut me tuarum miseritum est,Menedeme, fortunarum.Faciat quod libet:Sumat, consumat, perdat, decretum est pati,Dum illum modo habeam mecum.Si certum est tibiSic facere, illud permagni referre arbitror,Ut ne cientem sentiat te id sibi dare.Quid faciam?Quidvis potius quam quod cogitas:Per alium quemvis ut des; falli te sinasTechnis per servulum; etsi subsensi id quoque,Illos ibi esse et id agere inter se clanculum.Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt