Luciscit hoc iam: cesso pultare ostiumVicini, primum ex me ut sciat sibi filiumRedisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo.Verum quum videam miserum hunc tam excruciarierEius abitu, celem tam insperatum gaudium,Cum illi pericli nihil ex indicio siet?Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem;Ita ut filium meum amico atque aequali suoVideo inservire, et socium esse in negotiis;Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.Aut ego profecto ingenio egregie ad miseriasNatus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audioDici, diem adimere aegritudinem hominibus:Nam mihi quidem quotidie augescit magisDe filio aegritudo; et quanto diutiusAbest, magis cupio tanto et magis desidero.Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar.Menedeme, salve: nuntium apporto tibi,Cuius maxime te fieri participem cupis.Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme?Valet atque vivit.Ubinam est, quaeso?Apud me domi.Meus gnatus?Sic est.Venit?Certe.CliniaMeus venit?Dixi.Eamus: duc me ad eum, obsecro.Non vult te scire se redisse etiam, et tuumConspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet,Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.Non tu ei dixisti ut essem?Non.Quamobrem, Chreme?Quia pessime istoc in te atque in illum consulis,Si te tam leni et victo animo esse ostenderis.Non possum: satis iam satis pater durus fui.