Sed istunc exora ut suam esse assimulet.ScilicetFacturum me esse: in eum iam res rediit locumUt sit necessus.Amo te merito, Clinia.Verum illa ne quid titubet.Perdocta est probe.At hoc demiror, qui tam facile potuerisPersuadere illi quae solet quos spernere!In tempore ad eam veni, quod rerum omnium estPrimum: nam quendam misere offendi militemEius noctem orantem: haec arte tractabat virum,Ut illius animum cupidum inopia incenderet;Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas:Patrem novisti ad has res quam sit perspicax:Ego te autem novi quam esse soleas impotens:Inversa verba, eversas cervices tuas,Gemitus, screatus, tussis, risus abstine.Laudabis.Vide sis.Tutemet mirabere.Sed quam cito sunt consecutae mulieres!Ubi sunt? cur retines?Iam nunc haec non est tua.Scio; apud patrem: at nunc interim.Nihilo magis.Sine.Non sinam, inquam.Quaeso, paulisper.Veto.Saltem salutare.Abeas, si sapis.Eo.Quid istic?Manebit.O hominem felicem!Ambula.Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,Id quum studuisti, isti formae ut mores consimiles forent: