Tuam amicam huius esse.Pulchre: cedo quid hic faciet sua?An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum?Immo ad tuam matrem abducetur.Quid eo?Longum est, Clitipho,Si tibi narrem. Quamobrem id faciam vera causa est.Fabulae!Nihil satis firmi video quamobrem accipere hunc mihi expediat metum.Mane. Habeo aliud, si istud metuis; quod ambo confiteaminiSine periclo esse.Huiusmodi, obsecro, aliquid reperi.Maxime.Ibo obviam hinc: dicam ut revertantur domum.Hem!Quid dixti?Ademtum tibi iam faxo omnem metum,In aurem utramvis otiose ut dormias.Quid ago nunc?Tune? quod boni est—Syre, dic modoVerum.Age modo, hodie sero ac nequicquam voles.Datur: fruare dum licet, nam nescias—Syre, inquam.Perge porro; tamen istuc ago.Eius sit potestas posthac an nunquam tibi.Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre.Concaluit: quid vis?Redi, redi.Adsum: dic quid est?Iam hoc quoque negabis tibi placere?Immo, Syre,Et me, et meum amorem, et famam permitto tibi.Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide.Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho;Quasi istic minor mea res agatur quam tua.Hic si quid nobis forte adversi evenerit,Tibi erunt parata verba, huic homini verbera;Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi.