Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices,Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes,Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit.Mihi si unquam filius erit, nae ille facili me utetur patre;Nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus;Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.Perii! is mihi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat facinora!Nunc ait, Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet:Astutus: nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.Magis nunc me amicae dicta stimulant: Da mihi, atque affer mihi;Cui quid respondeam nihil habeo; neque me quisquam est miserior:Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamenHabet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae.Mea est potens, procax, magnifica, sumtuosa, nobilis.Tum quod dem ei recte est; nam, nihil esse mihi, religio est dicere.Hoc ego mali non pridem inveni; neque etiamdum scit pater.Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio,Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant;Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala;Cui nihil iam praeter pretium dulce est.Clinia.Hei misero mihi!Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens?Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?Si nihil mali esset, iam hic adessent.Iam aderunt.Quando istuc erit?Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:Dum moliuntur, dum conantur, annus est.O Clitipho,Timeo.Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi.Ain tu?Sic est.Verum interea dum sermones caedimus,Illae sunt relictae.Mulier tibi adest; audin, Clinia?