Appone: ne labora.Minime.Quam rem agis?Sine me vacivum tempus ne quod dem mihiLaboris.Non sinam, inquam.Ah, non aequum facis.Hui, tam graves hos, quaeso?Sic meritum est meum.Nunc loquere.Filium unicum adolescentulumHabeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme:Nunc habeam necne incertum est.Quid ita istuc?Scies.Est e Corintho hic advena anus paupercula:Eius filiam ille amare coepit perdite,Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.Ubi rem rescivi coepi non humanitus,Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli,Tractare; sed vi, et via pervulgata patrum.Quotidie accusabam. Hem, tibine haec diutiusLicere speras facere me vivo patre,Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.Ego te meum esse dici tantisper volo,Dum, quod te dignum est, facies: sed si id non facis,Ego quod me in te sit facere dignum invenero.Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.Ego istuc aetatis non amori operam dabam,Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem; atque ibiSimul rem, et belli gloriam armis repperi.Postremo adeo res rediit: adolescentulus,Saepe eadem et graviter audiendo victus est,Et aetate putavit me et benevolentiaPlus scire et providere quam se ipsum sibi.In Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.Quid ais?Clam me profectus, menses tres abest.Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen