Salvum affuturum esse hic confido propediem.Utinam ita Di faxint.Facient: nunc, si commodum est,Dionysia hic sunt; hodie apud me sis volo.Non possum.Cur non? quaeso, tandem aliquantulumTibi parce: idem absens facere te hoc vult filius.Non convenit qui illum ad laborem impulerimNunc me ipsum fugere.Sicine est sententia?Sic.Bene vale.Et tu.Lacrimas excussit mihi,Miseretque me eius. Sed, ut diei tempus est,Monere oportet me hunc vicinum Phaniam,Ad coenam ut veniat. Ibo, visam si domi est.Nihil opus fuit monitore: iam dudum domiPraesto apud me esse aiunt: egomet convivas moror.Ibo adeo hinc intro: sed quid crepuerunt foresHinc a me? quisnam egreditur? huc concessero.Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant:Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio:Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.Quicum loquitur filius?Pater adest quem volui: adibo. Pater, opportune advenis.Quid id est?Hunc Menedemum nostin nostrum vicinum?Probe.Huic filium scis esse?Audivi esse in Asia.Non est, pater:Apud nos est.Quid ais?Advenientem, e navi egredientem, ilicoAdduxi ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritiaFuit semper familiaritas.Voluptatem magnam nuntias.Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset hodie amplius;Ut hanc laetitiam nec opinanti primus ei obiicerem domi: