Animi est pudentis signum, et non instrenui.Ubi comperi ex iis qui ei fuere conscii,Domum revertor moestus, atque animo ferePerturbato, atque incerto prae aegritudine:Assido; accurrunt servi, soccos detrahunt;Video alios festinare, lectos sternere,Coenam apparare: pro se quisque seduloFaciebat quo illam mihi lenirent miseriam.Ubi video haec, coepi cogitare: Hem! tot meaSolius solliciti sint causa, ut me unum expleant?Ancillae tot me vestiant? sumtus domiTantos ego solus faciam? sed gnatum unicum,Quem pariter uti his decuit, aut etiam amplius,Quod illa aetas magis ad haec utenda idonea est,Eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea.Malo quidem me dignum quovis deputem,Si id faciam: nam usque dum ille vitam illam coletInopem, carens patria ob meas iniurias,Interea usque illi de me supplicium dabo,Laborans, quaerens, parcens, illi serviens.Ita facio prorsus: nihil relinquo in aedibusNec vas, nec vestimentum: conrasi omnia,Ancillas, servos, nisi eos qui opere rusticoFaciundo facile sumtum exercerent suum:Omnes produxi ac vendidi: inscripsi ilicoAedes mercede; quasi talenta ad quindecimCoegi; agrum hunc mercatus sum; hic me exerceo.Decrevi tantisper me minus iniuriae,Chreme, meo gnato facere dum fiam miser;Nec fas esse ulla me voluptate hic frui,Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps.Ingenio te esse in liberos leni puto,Et illum obsequentem si quis recte aut commodeTractaret. Verum nec tu illum satis noveras,Nec te ille: hocque fit ubi non vere vivitur.Tu illum numquam ostendisti quanti penderes,Nec tibi ille est credere ausus quae est aequum patri;Quod si esset factum haec numquam evenissent tibi.Ita res est, fateor: peccatum a me maximum est.Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi