Poeta quum primum animum ad scribendum appulit,Id sibi negoti credidit solum dariPopulo ut placerent quas fecisset fabulas.Verum aliter evenire multo intelligit.Nam in prologis scribundis operam abutitur,Non qui argumentum narret, sed qui malevoliVeteris poetae maledictis respondeat.Nunc quam rem vitio dent quaeso animum advortite.Menander fecit Andriam et Perinthiam.Qui utramvis recte norit ambas noverit.Non ita dissimili sunt argumento, sed tamenDissimili oratione sunt factae ac stilo.Quae convenere in Andriam ex PerinthiaFatetur transtulisse atque usum pro suis.Id isti vituperant factum; atque in eo disputant,Contaminari non decere fabulas.Faciuntne intelligendo ut nihil intelligant.Qui quum hunc accusant Naevium, Plautum, EnniumAccusant, quos hic noster auctores habet:Quorum aemulari exoptat negligentiamPotius, quam istorum obscuram diligentiam.Dehinc ut quiescant porro moneo et desinantMaledicere, malefacta ne noscant sua.Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite,Ut pernoscatis, ecquid spei sit reliquum,Posthac quas faciet de integro comoedias,Spectandae an exigendae sint vobis prius.