Ea quae vigilans voluit?Tum de puero Dave?Ah desine.Solus est quem diligunt Di.Salvus sum si haec vera sunt.Colloquar.Quis homo est? O Charine in tempore ipso mihi advenis.Bene factum.Audistine?Omnia: age me in tuis secundis respice.Tuus est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.Memini: atque adeo longum est nos illum expectare dum exeat.Sequere hac me intus ad Glycerium nunc. Tu Dave abi domum:Propere arcesse hinc qui auferant eam. Quid stas? quid cessas?Eo.Ne expectetis dum exeant huc: intus despondebitur;Intus transigetur si quid est quod restet.Plaudite.