Qui non potest?Quia habet aliud magis ex sese et maius.Quidnam?Vinctus est.Pater non recte vinctus est.Haud ita iussi.Iube solvi obsecro.Age fiat.At matura.Eo intro.O faustum et felicem hunc diem!Proviso quid agat Pamphilus; atque eccum.Aliquis forsan me putetNon putare hoc verum: at mihi nunc sic esse hoc verum libet.Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitrorQuod voluptates eorum propriae sunt; nam mihi immortalitasParta est, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.Sed quem ego mihi potissimum optem nunc cui haec narrem dari?Quid illud gaudi est?Davum video: nemo est quem mallem omnium;Nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.Pamphilus ubinam hic est?Dave.Quis homo est?Ego sum.O Pamphile.Nescis quid mihi obtigerit.Certe; sed quid mihi obtigerit scio.Et quidem ego.More hominum evenit ut quod sim nactus maliPrius rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.Mea Glycerium suos parentes repperit.O factum bene!Hem!Pater amicus summus nobis.Quis?Chremes.Narras probe.Nec mora ulla est quin eam uxorem ducam.Num ille somniat