Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audioQuid illo sit factum.Vix sum apud me, ita animus commotus est metu,Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo.Credo pater.At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet.Dignus esCum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris.Quid istuc est?Nomen non convenit.Fuit hercle huic aliud parvae.Quid Crito?Numquid meministi?Id quaero.Egone huius memoriam patiar meaeVoluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi?Non patiar. Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est.Ipsa est.Ea est.Ex ipsa millies audivi.Omnes nos gaudere hoc ChremeTe credo credere.Ita me Di ament, credo.Quid restat, pater?Iam dudum res reduxit me ipsa in gratiam.O lepidum patrem!De uxore, ita ut possedi, nihil mutat Chremes.Causa optima est,Nisi quid pater ait aliud.Nempe.Id scilicet.Dos Pamphile estDecem talenta.Accipio.Propero ad filiam. Eho mecum Crito:Nam illam me credo haud nosse.Cur non illam huc transferri iubes?Recte admones. Davo ego istuc dedam iam negoti.Non potest.