Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.Sycophanta.Hem!Sic Crito est hic: mitte.Videat qui siet.Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet.Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres?Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest.Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est,Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicatPrimum ad Chrysidis patrem se.Fabulam inceptat.Sine.Itane vero obturbat?Perge.Tum is mihi cognatus fuitQui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.Is ibi mortuus est.Eius nomen?Nomen tam cito?Phania.Hem, perii.Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scioRhamnusium se aiebat esse.O Iupiter!Eadem haec ChremeMulti alii in Andro tum audivere.Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi,Quid eam tum? suamne esse aibat?Non.Cuiam igitur?Fratris filiam.Certe mea est.Quid ais?Quid tu ais?Arrige aures Pamphile.Qui credis?Phania ille frater meus fuit.Noram et scio.Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur.