Ego iam te commotum reddam.Tamen etsi hoc verum est?Tamen.Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito.Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibiOstendam herum quid sit pericli fallere,Et illi, patrem.Ah, ne saevi tantopere.O Chreme,Pietatem gnati! nonne te miseret mei;Tantum laborem capere ob talem filium?Age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?Quis me vult? perii: pater est.Quid ais, omnium—?Ah,Rem potius ipsam dic, ac mitte male loqui.Quasi quicquam in hunc iam gravius dici possiet.Ain tandem? civis Glycerium est?Ita praedicant.Ita praedicant! O ingentem confidentiam!Num cogitat quid dicat? num facti piget?Num eius color pudoris signum usquam indicat?Adeo impotenti esse animo ut praeter civiumMorem atque legem et sui voluntatem patrisTamen hanc habere studeat cum summo probro?Me miserum!Hem! modone id demum sensti Pamphile?Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuumQuod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi,Eodem die istuc verbum vere in te accidit.Sed quid ego? cur me excrucio? cur me maceroCur meam senectutem huius sollicito amentia? anUt pro huius peccatis ego supplicium sufferam?Immo habeat; valeat; vivat cum illa.Mi pater.Quid mi pater? quasi tu huius indigeas patris.Domus, uxor, liberi inventi invito patre:Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris.Pater licetne pauca?Quid dices mihi?