Ubi voles arcesse.Bene sane; id enimvero hinc nunc abest.Etiam tu hoc respondes? quid istic tibi negoti est?Mihine?Ita.Mihine?Tibi ergo.Modo introii.Quasi ego, quam dudum, rogem.Cum tuo gnato una.Anne est intus Pamphilus? crucior miser.Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?Sunt.Cur igitur hic est?Quid illum census? cum illa litigat.Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias.Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus.Quum faciem videas videtur esse quantivis preti.Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides.Quidnam apportas?Nihil equidem nisi quod illum audivi dicere.Quid ait tandem?Glycerium se scire civem esse Atticam.Hem,Dromo, Dromo.Quid est?Dromo.Audi.Verbum si addideris. Dromo.Audi, obsecro.Quid vis?Sublimem hunc intro rape, quantum potes.Quem?Davum.Quamobrem?Quia libet: rape, inquam.Quid feci?Rape.Si quicquam invenies me mentitum, occidito.Nihil audio.