Civem Atticam esse hanc.Eho.Coactus legibusEam uxorem ducet.Au obsecro an non civis est?Iocularium in malum insciens paene incidi.Quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis.Ausculta.Audivi iam omnia.Ain tu? haec omnia!Audivi, inquam, a principio.Audistine obsecro? HemScelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.Hic est ille: non te credas Davum ludere.Me miseram: nihil pol falsi dixi mi senex.Novi rem omnem: est Simo intus?Est.Ne me attigasSceleste. Si pol Glycerio non omnia haec—Eho inepta nescis quid sit actum?Quid sciam?Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieriUt sciret haec quae voluimus.Praediceres.Paullum interesse censes ex animo omnia,Ut fert natura, facias an de industria?In hac habitasse platea dictum est ChrysidemQuae sese inhoneste optavit parere hic divitiasPotius quam in patria honeste pauper viveret.Eius morte ea ad me lege redierunt bona.Sed quos perconter video. Salvete.ObsecroQuem video? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis?Is est.O Mysis, salve.Salvus sis Crito.Itan Chrysis? hem.Nos quidem pol miseras perdidit.Quid vos? quo pacto hic? satin recte?Nosne? Sic