Attatae!Mirum vero impudenter mulier si facitMeretrix.Ab Andria est haec quantum intelligo.Adeon videmur vobis esse idoneiIn quibus sic illudatis?Veni in tempore.Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua:Mane: cave quoquam ex istoc excessis loco.Di te eradicent: ita me miseram territas.Tibi ego dico annon?Quid vis?At etiam rogas?Cedo cuium puerum hic apposuisti? dic mihi.Tu nescis?Mitte id quod scio: dic quod rogo.Vestri.Cuius nostri?Pamphili.Hem, quid? Pamphili?Eho, annon est?Recte ego semper fugi has nuptias.O facinus animadvertendum.Quid clamitas?Quemne ego heri vidi ad vos afferri vesperi?O hominem audacem.Verum. Vidi CantharamSuffarcinatam.Dis pol habeo gratiamQuum in pariundo aliquot affuerunt liberae.Ne illa illum haud novit cuius causa haec incipit.Chremes si positum puerum ante aedes videritSuam gnatam non dabit? Tanto hercle magis dabit.Non hercle faciet.Nunc adeo ut tu sis sciens,Nisi puerum tollis iam ego hunc in mediam viamProvolvam: teque ibidem pervolvam in luto.Tu pol homo non es sobrius.FallaciaAlia aliam trudit; iam susurrari audio