Intelligo:Nova nunc religio in te istaec incessit cedo?Move ocius te, ut quid agam porro intelligas.Pro Iupiter.Quid est?Sponsae pater intervenit.Repudio quod consilium primum intenderam.Nescio quid narres.Ego quoque hinc ab dexteraVenire me assimulabo: tu ut subserviasOrationi ut quomque opus sit verbis vide.Ego quid agas nihil intelligo: sed si quid estQuod mea opera opus sit vobis, aut tu plus vides,Manebo, ne quod vestrum remorer commodum.Revertor postquam quae opus fuere ad nuptiasGnatae paravi, ut iubeam arcessi. Sed quid hoc?Puer hercle est. Mulier tune apposuisti hunc?Ubi illic est?Non mihi respondes?Nusquam est: vae miserae mihi,Reliquit me homo atque abiit.Di vestram fidem,Quid turbae est apud forum? quid illic hominum litigant?Tum annona cara est: quid dicam aliud nescio.Cur tu obsecro hic me solam?Quae est haec fabula?Eho Mysis, puer hic unde est? quisve huc attulit?Satin sanus es qui me id rogites?Quem igitur rogem?Qui hic neminem alium videam.Miror unde sit.Dictura es quod rogo?Au.Concede ad dexteram.Deliras: non tute ipse?Verbum si mihiUnum praeterquam quod te rogo faxis cave.Male dicis?Undest? Dic clare.A nobis.