Verum vis dicam?Immo etiamNarrationis incipit mihi initium.Quid me fiet?Eho tu impudens non satis habes quod tibi dieculam addoQuantum huic promoveo nuptias?Dave attamen.Quid ergo?Ut ducam.Ridiculum.Huc face ad me ut venias si quid poteris.Quid veniam? nihil habeo.At tamen siquid.Age veniam.Si quidDomi ero.Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic.Quapropter?Ita facto est opus.Matura.Iam inquam hic adero.Nihilne esse proprium cuiquam? Di vestram fidem:Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum,Amicum, amatorem, virum in quovis locoParatum: verum ex eo nunc misera quem capitDolorem! facile hic plus mali est, quam illic boni.Sed Davus exit. Mi homo quid istuc obsecro est?Quo portas puerum?Mysis nunc opus est tuaMihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.Quidnam incepturus?Accipe a me hunc ocius,Atque ante nostram ianuam appone.ObsecroHumine?Ex ara hinc sume verbenas tibiAtque eas substerne.Quamobrem id tute non facis?Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihiNon apposuisse ut liquido possim.