Tuum Pamphilum: tu modo anime mi noli te macerare.Mysis.Quid est? Ehem Pamphile, opportune te mihi offers.Quid est?Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias:Videre ait te cupere.Vah, perii: hoc malum integrascit.Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier?Nam idcirco arcessor, nuptias quod mihi apparari sensit.Quibus quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset.Age si hic non insanit satis sua sponte instiga.Atque edepolEa res est: proptereaque nunc misera in maerore est.Mysis,Per omnes tibi adiuro deos numquam eam me deserturum;Non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnes homines.Hanc mihi expetivi, contigit: conveniunt mores: valeantQui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mihi adimet nemo.Resipisco.Non Apollinis magis verum atque hoc responsum est.Si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credatQuo minus hae fierent nuptiae, volo. Sed si id non poterit,Id faciam in proclivi quod est per me stetisse ut credat.Quis videor?Miser aeque atque ego.Consilium quaero.Fortis!Scio quid conere?Hoc ego tibi profecto effectum reddam.Iam hoc opus est.Quin iam habeo.Quid est?Huic, non tibi habeo, ne erres.Sat habeo.Quid facies? cedo.Dies mihi hic ut satis sit vereorAd agendum: ne vacuum esse me nunc ad narrandum credas.Proinde hinc vos amolimini: nam mihi impedimento estis.Ego hanc visam.Quid tu? quo hinc te agis?