Propterea quod amat filius.Egone istuc facerem?Credidi:Idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam.Quid?Scies:Nam propemodum habeo iam fidem.Tandem cognosti qui siem?Non fuerant nuptiae futurae.Quid? non?Sed ea gratiaSimulavi vos ut pertentarem.Quid ais?Sic res est.Vide,Numquam istuc ego quivi intellegere. Vah consilium callidum.Hoc audi: ut hinc te introire iussi opportune hic fit mihi obviam.Hem,Numnam periimus?Narro huic quae tu dudum narrasti mihi.Quidnam audio?Gnatam ut det oro, vixque id exoro.Occidi.Hem,Quid dixisti?Optime inquam factum.Nunc per hunc nulla est mora.Domum modo ibo: ut apparentur dicam: atque huc renuntio.Nunc te oro Dave quoniam solus mihi effecisti has nuptias—Ego vero solus.corrigere mihi gnatum porro enitere.Faciam hercle sedulo.Potes nunc dum animus irritatus est.Quiescas.Age igitur ubi nunc est ipsus?Mirum ni domi est.Ibo ad eum: atque eadem haec tibi quae dixi dicam itidem illi.Nullus sum.Quid causae est quin hinc in pistrinum recta proficiscar via?Nihil est preci loci relictum; iam perturbavi omnia: