Quid ais? Quom intellexerasId consili capere, cur non dixti extemplo Pamphilo?Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidemScimus quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit.Postremo id mihi da negoti: tu tamen idem has nuptiasPerge facere ita ut facis: et id spero adiuturos deos.Immo abi intro: ibi me opperire, et quod parato opus est para.Non impulit me haec nunc omnino ut crederem:Atque haud scio an quae dixit sint vera omnia:Sed parvi pendo: illud mihi multo maximum estQuod mihi pollicitus est ipse gnatus. Nunc ChrememConveniam: orabo gnato uxorem: si impetro,Quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?Nam gnatus quod pollicitus est haud dubium est mihiSi nolit quin eum merito possim cogere.Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.Iubeo Chremetem.O, te ipsum quaerebam.Et ego te.Optato advenis.Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiamMeam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant.Ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.Ausculto: loquere quid velis.Per te deos oro et nostram amicitiam ChremeQuae incepta a parvis cum aetate accrevit simul,Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum,Cuius tibi potestas summa servandi datur,Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiaeFuerant futurae fiant.Ah ne me obsecra:Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam?Si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube.Sed si ex ea re plus mali est quam commodiUtrique, id oro te in commune ut consulas,Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater.Immo ita volo itaque postulo ut fiat Chreme:Neque postulem abs te nisi ipsa res moneat.Quid est?