Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipse est ingenio bono,Cumque huic est veritus optimae adulescenti facere iniuriam.Vel hoc quis non credat qui te norit abs te esse ortum?Quidnam id est?Non imperabat coram quid opus facto esset puerperae:Sed postquam egressa est illis quae sunt intus clamat de via.O Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneusTibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?Saltem accurate, ut metui videar certe si resciverim.Certe hercle nunc hic se ipsus fallit haud ego.Edixin tibi,Interminatus sum ne faceres? num veritus? quid retulit?Credon tibi hoc, nunc peperisse hanc e Pamphilo?Teneo quid erret: et quid agam habeo.Quid taces?Quid credas? quasi non tibi renunciata sint haec sic fore.Mihin quisquam?Eho an tute intellexti hoc assimulari?Irrideor.Renunciatum est: nam qui istaec tibi incidit suspicio?Qui? quia te noram.Quasi tu dicas factum id consilio meo.Certe enim scio.Non satis me pernosti etiam qualis sim Simo.Ego non te?Sed si quid narrare occoepi, continuo dariTibi verba censes falso: itaque hercle nihil iam muttire audeo.Hoc ego scio unum neminem peperisse hic.Intellexti.Sed nihilo setius mox deferent puerum huc ante ostium.Id ego iam nunc tibi renuntio here futurum, ut sis sciens.Ne tu hoc mihi posterius dicas Davi factum consilio aut dolis.Prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo.Unde id scis?Audivi et credo: multa concurrunt simulQui coniecturam hanc nunc facio. Iam primum haec se e PamphiloGravidam dixit esse; inventum est falsum: nunc, postquam videtNuptias domi apparari, missa est ancilla ilicoObstetricem arcessitum ad eam, et puerum ut afferret simul.Hoc nisi fit puerum ut tu videas, nihil moventur nuptiae.