Ita pol quidem res est ut dixti Lesbia:Fidelem haud ferme mulieri invenias virum.Ab Andria est ancilla haec.Quid narras?Ita est.Sed hic Pamphilus—Quid dicit?firmavit fidem.Hem.Utinam aut hic surdus aut haec muta facta sit.Nam quod peperisset iussit tolli.O Iupiter!Quid ego audio? Actum est siquidem haec vera praedicat.Bonum ingenium narras adolescentis.Optimum.Sed sequere me intro, ne in mora illi sis.Sequor.Quod remedium nunc huic malo inveniam?Quid hoc?Adeone est demens? Ex peregrina? Iam scio; ah!Vix tandem sensi stolidus.Quid hic sensisse ait?Haec primum adfertur iam mihi ab hoc fallacia:Hanc simulant parere quo Chremetem absterreant.Iuno Lucina fer opem, serva me, obsecro.Hui tam cito? ridiculum: postquam ante ostiumMe audivit stare approperat. Non sat commodeDivisa sunt temporibus tibi, Dave, haec.Mihin?Num immemor es discipuli?Ego quid narres nescio.Hicine me si imparatum in veris nuptiisAdortus esset quos mihi ludos redderet?Nunc huius periclo fit, ego in portu navigo.Adhuc Archylis quae assolent quaeque oportetSigna esse ad salutem omnia huic esse video.Nunc primum fac istaec lavet: post deindeQuod iussi ei dari bibere et quantum imperaviDate: mox ego huc revertar.Per ecastor scitus puer est natus Pamphilo.