Nil propter hanc rem: sed est quod succenset tibi.Quidnam est?Puerile est.Quid est?Nihil.Quin dic quid est?Ait nimium parce facere sumptum.Mene?Te.Vix, inquit, drachmis est obsonatum decem:Num filio videtur uxorem dare?Quem, inquit, vocabo ad coenam meorum aequaliumPotissimum nunc? et, quod dicendum hic siet,Tu quoque perparce nimium. Non laudo.Tace.Commovi.Ego istaec recte ut fiant videro.Quidnam hoc rei est? quid hic vult veterator sibi?Nam si hic mali est quicquam, hem illic est huic rei caput.