Ducas volo hodie uxorem: tu, ducam, inquies:Cedo quid iurgabit tecum? Hic reddes omniaQuae nunc sunt certa ei consilia incerta ut sient,Sine omni periclo: nam hocce haud dubium est quin ChremesTibi non det gnatam. Nec tu ea causa minuerisHaec quae facis ne is mutet suam sententiam.Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat.Nam quod tu speres propulsabo facile. Uxorem his moribusDabit nemo; inveniet inopem potius quam te corrumpi sinat.Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris:Aliam otiosus quaeret: interea aliquid acciderit boni.Itan credis?Haud dubium id quidem est.Vide quo me inducas.Quin taces?Dicam. Puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa cautio est:Nam pollicitus sum suscepturum.O facinus audax!Hanc fidemSibi me obsecravit qui se sciret non deserturum ut darem.Curabitur. Sed pater adest. Cave te esse tristem sentiat.Reviso quid agant aut quid captent consili.Hic nunc non dubitat quin te ducturum neges.Venit meditatus alicunde ex solo loco:Orationem sperat invenisse seQui differat te: proin tu fac apud te ut sies.Modo ut possim Dave.Crede inquam hoc mihi Pamphile,Numquam hodie tecum commutaturum patremUnum esse verbum si te dices ducere.Herus me relictis rebus iussit PamphilumHodie observare, ut quid ageret de nuptiisScirem: id propterea nunc hunc venientem sequor.Ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam.Utrumque adesse video.Hem, serva.Pamphile!Quasi de inproviso respice ad eum.Ehem pater.Probe.