Magnum signum.Num videntur convenire haec nuptiis?Non opinor Dave.Opinor narras? non recte accipis.Certa res est. Etiam puerum inde abiens conveni ChremiOlera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni.Liberatus sum hodie Dave tua opera.Ac nullus quidem.Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat.Ridiculum caput,Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere:Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis.Bene mones.Ibo: etsi hercle saepe iam me spes haec frustrata est. Vale.Quid igitur sibi vult pater? cur simulat?Ego dicam tibi.Si id succenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,Ipsus sibi esse iniurius videatur, neque id iniuria,Prius quam tuum ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit.Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:Tum illae turbae fient.Quidvis patiar.Pater est Pamphile.Difficile est: tum haec sola est mulier: dictum ac factum inveneritAliquam causam quamobrem eiiciat oppido.Eiiciat?Cito.Cedo igitur quid faciam Dave?Dic te ducturum.Hem.Quid est?Egon dicam?Cur non?Numquam faciam.Ne nega.Suadere noli.Ex ea re quid fiat vide.Ut ab illa excludar huc concludar.Non ita est.Nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem,