Dave: ades. Resiste.Quis homo est, qui me? O Pamphile,Te ipsum quaero. Euge Charine: ambo opportune. Vos volo.Dave, perii.Quin tu hoc audi.Interii.Quid timeas scio.Mea quidem hercle certe in dubio vita est.Et quid tu scio.Nuptiae mihi.Etsi scio.Hodie.Obtundis, tametsi intellego.Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas.Rem tenes.Istuc ipsum.Atque istuc ipsum nihil pericli est: me vide.Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu.Hem,Libero; tibi uxorem non dat iam Chremes.Qui scis?Scies.Tuus pater me modo prehendit: ait tibi uxorem dariHodie; item alia multa quae nunc non est narrandi locus.Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam tibi haec.Ubi te non invenio ibi ascendo in quendam excelsum locum.Circumspicio; nusquam. Ibi forte huius video Byrrhiam;Rogo: negat vidisse. Mihi molestum. Quid agam, cogito.Redeunti interea ex ipsa re mihi incidit suspicio: hem,Paululum obsoni: ipsus tristis: de improviso nuptiae:Non cohaerent.Quorsumnam istuc?Ego me continuo ad Chremem.Cum illo advenio solitudo ante ostium: iam id gaudeo.Recte dicis.Perge.Maneo: interea introire neminemVideo exire neminem, matronam nullam in aedibus,Nil ornati, nil tumulti: accessi: intro aspexi.Scio.