Ego dicam.Quid est?Sponsam hic tuam amat.Nae iste haud mecum sentit: Ehodum dic mihi:Numquidnam amplius tibi cum illa fuit Charine?Ah PamphileNihil.Quam vellem.Nunc te per amicitiam et per amorem obsecroPrincipio ut ne ducas.Dabo equidem operam.Sed si id non potes,Aut tibi nuptiae haec sunt cordi.Cordi?Saltem aliquot diesProfer, dum proficiscor aliquo ne videam.Audi nunc iam.Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis putoCum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.Nuptias effugere ego istas malo, quam tu adipiscier.Reddidisti animum.Nunc si quid potes aut tute aut hic Byrrhia,Facite, fingite, invenite, efficite qui detur tibi:Ego id agam qui mihi ne detur.Sat habeo.Davom optumeVideo cuius consilio fretus sum.At tu hercle haud quidquam mihi;Nisi ea quae nihil opus sunt sciri. Fugin’ hinc?Ego vero ac libens.Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum,Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio?Laetus est nescio quid.Nihil est: nondum haec rescivit mala.Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias—Audin’ tu illum?toto me oppido exanimatum quaerere.Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam?Cessas adloqui?Abeo.