Tot me impediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt,Amor, misericordia huius, nuptiarum sollicitatio,Tum patris pudor qui me tam leni passus animo est usque adhucQuae meo quomque animo libitum est facere. Eine ego ut advorser? hei mihi!Incertum est quid agam.Misera timeo incertum hoc quorsum accidat.Sed nunc peropus est, aut hunc cum ipsa, aut me aliquid de illa adversum hunc loqui.Dum in dubio est animus, paulo momento huc vel illuc impellitur.Quis hic loquitur? Mysis? salve.O salve, Pamphile.Quid agit?Rogas?Laborat e dolore; atque ex hoc misera sollicita est, diemQuia olim in hunc sunt constitutae nuptiae: tum autem hoc timet,Ne deseras se.Hem, egone istuc conari queam?Ego propter me illam decipi miseram sinamQuae mihi suum animum atque omnem vitam credidit,Quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?Bene et pudice eius doctum atque eductum sinamCoactum egestate ingenium immutarier?Non faciam.Haud vereor si in te solo sit situm;Sed ut vim queas ferre.Adeone me ignavum putas,Adeone porro ingratum, aut inhumanum, aut ferum,Ut neque me consuetudo neque amor neque pudorCommoveat neque commoneat ut servem fidem?Unum hoc scio, esse meritam ut memor esses sui.Memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihiScripta illa sunt in animo dicta ChrysidisDe Glycerio. Iam ferme moriens me vocat:Accessi: vos semotae: nos soli: incipit:Mi Pamphile, huius formam atque aetatem vides:Nec clam te est quam illi utraeque res nunc utilesEt ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.Quod ego te per hanc dextram oro et ingenium tuum,Per tuam fidem, perque huius solitudinem,Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras,Si te in germani fratris dilexi loco,