Mercator: navem is fregit apud Andrum insulam:Is obiit mortem: ibi tum hanc eiectam ChrysidisPatrem recepisse orbam, parvam: Fabulae.Mihi quidem hercle non fit verisimile; atque ipsis commentum placet.Sed Mysis ab ea egreditur: at ego hinc me ad forum utConveniam Pamphilum, ne de hac re pater imprudentem opprimat.Audivi Archylis iamdudum: Lesbiam adduci iubes.Sane pol illa temulenta est mulier et temeraria,Nec satis digna cui committas primo partu mulierem;Tamen eam adducam. Importunitatem spectate aniculae,Quia compotrix eius est. Di date facultatem obsecroHuic pariundi, atque illi in aliis potius peccandi locum.Sed quidnam Pamphilum exanimatum video? Vereor quid siet.Opperiar ut sciam numquidnam haec turbae tristitia adferat.Hocine est humanum factum aut inceptum? hocine est officium patris?Quid illud est?Pro deum atque hominum fidem, quid est si non haec contumelia est?Uxorem decrerat dare sese mihi hodie: nonne oportuitPraescisse me ante? nonne prius communicatum oportuit?Miseram me, quod verbum audio?Quid Chremes qui denegarat se commissurum mihiGnatam suam uxorem? id mutavit, quia me immutatum videt.Itan obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat:Quod si fit pereo funditus.Adeon’ hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum?Pro deum atque hominum fidem!Nullon’ ego Chremetis pacto adfinitatem effugere potero?Quot modis contemptus, spretus? facta, transacta omnia: hem,Repudiatus repetor: quamobrem? nisi si id est quod suspicor:Aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,Itur ad me.Oratio haec me miseram exanimavit metu.Nam quid ego nunc dicam de patre? ahTantam rem tam neglegenter agere! praeteriens modoMihi apud forum, Uxor tibi ducenda est, Pamphile, hodie, inquit, para:Abi domum. Id mi visus est dicere, Abi cito, et suspende te.Obstipui: censen’ me verbum potuisse ullum proloqui? autUllam causam, saltem ineptam, falsam, iniquam? Obmutui.Quod si ego rescissem id prius quid facerem, si quis nunc me roget?Aliquid facerem ut hoc ne facerem. Sed nunc quid primum exsequar?