Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat.Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam.Hoc quid sit?Omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.Ita aiunt.Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbumIpsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat.Non hercle intelligo.Non? hem!Non: Davus sum, non Oedipus.Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui.Sane quidem.Si sensero hodie quicquam in his te nuptiisFallaciae conari quo fiant minus,Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus,Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem,Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.Quid, hoc intellextin? an nondum etiam ne hoc quidem?Immo callide;Ita aperte ipsam rem modo locutus nil circuitione usus es.Ubi vis facilius passus sim, quam in hac re, me deludier.Bona verba, quaeso.Irrides: nil me fallis. Edico tibiNe temere facias: neque tu hoc dicas tibi non praedictum. Cave.Enimvero, Dave, nil loci est segnitiae neque socordiae,Quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:Quae si non astu providentur me aut herum pessum dabunt.Nec quid agam certum est: Pamphilumne adiutem an auscultem seni.Si illum relinquo eius vitae timeo: sin opitulor huius minas;Cui verba dare difficile est. Primum iam de amore hoc comperit:Me infensus servat ne quam faciam in nuptiis fallaciam.Si senserit perii: aut si lubitum fuerit causam ceperit,Quo iure quaque iniuria praecipitem in pistrinum dabit.Ad haec mala hoc mihi accedit etiam: haec Andria,Si ista uxor sive amica est, gravida e Pamphilo est.Audireque eorum est operae pretium audaciam:Nam inceptio est amentium haud amantium:Quicquid peperisset decreverunt tollere:Et fingunt quandam inter se nunc fallaciam,Civem Atticam esse hanc. Fuit olim hinc quidam senex,