Bona dicere, et laudare fortunas measQui gnatum haberem tali ingenio praeditum.Quid verbis opus est? hac fama impulsus Chremes,Ultro ad me venit unicam gnatam suamCum dote summa filio uxorem ut daret.Placuit; despondi. Hic nuptiis dictus est dies.Quid obstat cur non verae fiant?Audies.Fere in diebus paucis quibus haec acta suntChrysis vicina haec moritur.O factum bene!Beasti; metui a Chryside.Ibi tum filiusCum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;Curabat una funus, tristis interim,Nonnunquam collacrumabat: placuit tum id mihi.Sic cogitabam; Hic, parvae consuetudinisCausa, mortem huius tam fert familiariter:Quid si ipse amasset? quid mihi hic faciet patri?Haec ego putabam esse omnia humani ingeniMansuetique animi officia. Quid multis moror?Egomet quoque eius causa in funus prodeo,Nihil suspicans etiam mali.Hem, quid est?Scies.Effertur: imus. Interea inter mulieresQuae ibi aderant forte unam adspicio adolescentulam,Forma.Bona fortasse.Et vultu, Sosia,Adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra.Quia tum mihi lamentari praeter caeterasVisa est, et quia erat forma praeter caeterasHonesta et liberali, accedo ad pedisequas;Quae sit rogo. Sororem esse aiunt Chrysidis.Percussit illico animum: at at! hoc illud est,Hinc illae lacrumae; haec illa est misericordia.Quam timeo, quorsum evadas.Funus interimProcedit: sequimur: ad sepulcrum venimus: