Gaudebam.Non iniuria: nam id arbitrorApprime in vita esse utile ut ne quid nimis.Sic vita erat: facile omnes perferre ac patiCum quibus erat cunque una: iis sese dedere:Eorum obsequi studiis: advorsus nemini:Nunquam praeponens se illis: ita facillimeSine invidia laudem invenias et amicos pares.Sapienter vitam instituit: namque hoc temporeObsequium amicos, veritas odium parit.Interea mulier quaedam abhinc trienniumEx Andro commigravit huc viciniae,Inopia et cognatorum negligentiaCoacta, egregia forma atque aetate integra.Hei vereor ne quid Andria apportet mali.Primum haec pudice vitam parce ac duriterAgebat, lana ac tela victum quaeritans.Sed postquam amans accessit, pretium pollicens,Unus et item alter, ita ut ingenium est omniumHominum a labore proclive ad libidinem,Accepit conditionem, dein quaestum occipit.Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filiumPerduxere illuc secum ut una esset meum.Egomet continuo mecum, Certe captus est,Habet. Observabam mane illorum servulosVenientes aut abeuntes: rogitabam, Heus puer,Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit? Nam AndriaeIlli id erat nomen.Teneo.Phaedrum, aut CliniamDicebant, aut Niceratum; nam hi tres tum simulAmabant. Eho, quid Pamphilus? Quid? symbolamDedit, coenavit. Gaudebam. Item alio dieQuaerebam: comperiebam nihil ad PamphilumQuidquam attinere. Enimvero spectatum satisPutabam, et magnum exemplum continentiae.Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi,Neque commovetur animus in ea re tamen,Scias posse habere iam ipsum suae vitae modum.Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia