Quapropter?Rogas?Mala mens, malus animus. Quem quidem ego si sensero—Sed quid opus est verbis? Sin eveniat quod volo,In Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes,Qui mi exorandus est: et spero confore.Nunc tuum est officium has bene ut adsimules nuptias:Perterrefacias Davum: observes filium,Quid agat, quid cum illo consili captet.Sat est:Curabo: eamus nunc iam intro.I prae, sequar.Non dubium est quin uxorem nolit filius:Ita Davum modo timere sensi, ubi nuptiasFuturas esse audivit. Sed ipse exit foras.Mirabar hoc si sic abiret, et heri semper lenitasVerebar quorsum evaderet:Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suoNumquam cuiquam nostrum verbum fecit, neque id aegre tulit.At nunc faciet; neque, ut opinor, sine tuo magno malo.Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio,Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi,Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:Astute.Carnufex, quae loquitur?Herus est, neque provideram.Dave.Hem, quid est?Ehodum ad me!Quid hic volt?Quid ais?Qua de re?Rogas?Meum gnatum rumor est amare.Id populus curat scilicet.Hocine agis, an non?Ego vero istuc.Sed nunc ea me exquirereIniqui patris est. Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet.Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum: