In ignem posita est: fletur. Interea haec sororQuam dixi ad flammam accessit imprudentius,Satis cum periclo. Ibi tum exanimatus PamphilusBene dissimulatum amorem et celatum indicat.Accurrit: mediam mulierem complectitur:Mea Glycerium, inquit, quid agis? cur te is perditum?Tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,Reiecit se in eum flens quam familiariter.Quid ais?Redeo inde iratus atque aegre ferens.Nec satis ad obiurgandum causae. Diceret,Quid feci? quid commerui aut peccavi pater?Quae sese in ignem iniicere voluit, prohibui,Servavi. Honesta oratio est.Recte putas.Nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit,Quid facias illi qui dederit damnum aut malum?Venit Chremes postridie ad me clamitans,Indignum facinus; comperisse PamphilumPro uxore habere hanc peregrinam. Ego illud seduloNegare factum; ille instat factum: deniqueIta tum discedo ab illo, ut qui se filiamNeget daturum.Non tu ibi gnatum?Ne haec quidemSatis vehemens causa ad obiurgandum.Qui cedo?Tute ipse his rebus finem praescripsti pater.Prope adest cum alieno more vivendum est mihi:Sine nunc meo me vivere interea modo.Qui igitur relictus est obiurgandi locus?Si propter amorem uxorem nolit ducere,Ea primum ab illo animadvertenda iniuria est.Et nunc id operam do ut per falsas nuptiasVera obiurgandi causa sit si deneget:Simul sceleratus Davus siquid consiliHabet ut consumat nunc cum nihil obsint doli;Quem ego credo manibus pedibus obnixe omniaFacturum; magis id adeo mihi ut incommodetQuam ut obsequatur gnato.