fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius.Bene vale, Phronesium.An non etiam tuom oculum vocas?Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur.numquid vis?Fac valeas.Operae ubi mi erit, ad te venero.—Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet.verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes.propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem;quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est:ita sunt gloriae meretricum.Áha tace.Quid est, obsecro?Pater adest pueri.Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo.Ipsus est.Sine eumpse adire, ut cupit, ad me.Rectam tenet.Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.