ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo,dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.—At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat;nihil est, nám eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam.sed nimium pol opportune éccam eapse egreditur foras.ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam;si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium.nam mihi dividiaest, in tonstricem meam sic convictam male.ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium.ubi id audivi, quám ego propere potui egressa huc sum foras.Lubet adire quam penes est mea omnis res et liberi.Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis.Mulier, ad te sum profectus.Quid agitur, voluptas mea?Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago.Scio mecastor quid velis ét quid postules et quid petas:me videre vis, et me te a me ire postulas, puerum petis.Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit.Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tuaet tibi uxorem ducendam, iam esse alibi iám animum tuomet me quasi pro derelicta: scio, abituru's abiturus es . sed tamencogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia,aetatem qui non cubili uni umquam committit suam,quin, si unum obsideatur, aliud iam perfugium elegerit.Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.nunc puerum redde.Immo amabo ut hos dies aliquos sinaseum esse apud me.Minime.Amabo.Quid opus est?In rem meam est.triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur,sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;si auferes puerum, a milite omnis tum mihi spes animam efflaverit.Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus;nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.Multum amo te ób istam rem mecastor. ubi domi metues malum,