tu bona ei custos fuisti.Plus potest qui plus valet.vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.Et tibi quidem hercle ídem attulit magnum malum.Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.Tacui adhuc: nunc non tacebo, quando adest nec se indicat.Lapideus sum, commovere me miser non audeo.res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer.Loquere, filiam meam quis integram stupraverit.Video ego té, propter male facta qui es patronus parieti.Neque vivos neque mortuos sum, neque quid nunc faciam scio,neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.Dicin an non?Diniarchus, quoi illam prius desponderas.Vbi is homost quem dicis?Adsum, Callicles. per tua obsecrogenua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras,mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.Non placet qui in mutum culpam confert, qui non quit loqui.nam vinum si fabulari possit, se defenderet.non vinum viris moderari, sed viri vino solent,qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibitsive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam:reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.eamus tu in ius.Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi.verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.nunc habeas ut nactu's nactus es . verum hoc ego te multabo bolo:sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.Bene agis mecum.Filium istinc tuom te meliust repetere.