Iam tace. accepistin puerum tú ab hac?Accepi.Tace.nil moror praeterea. satis es fassa.Infitias non eo.Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.conveniunt adhuc utriusque verba.Vae misero mihi,mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?Era maior mea.Quid tu, cur eum accepisti?Era med oravit minor,puer ut sibi ferretur eaque ut celarentur omnia.Loquere tu. quid eo fecisti puero?Ad meam eram detuli.Quid eo puero tua era fecit?Erae meae extemplo dedit.Quoi, malum, erae?Duae sunt istae.Cave tu nisi quod te rogo.ex te exquiro.Mater, inquam, filiae dono dedit.Plus quam dudum inqua loquere.Plus tu rogitas.Responde ocius:quid illa cui donatus puer est?Supposivit.Cui?Sibi.Pro filiolon?Pro filiolo.Di, obsecro vostram fidem,ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas:iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres:vir illam, non mulier praegnatem fecit.Idem ego istuc scio.