Vno verbo—Eloquere.Mittin me intro?Mendax es, abi.unum aiebas, tria iam dixti verba, atque ea mendacia.—Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom,post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica,suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia.nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens,nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem,meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam.pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust,propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio;hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius,ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo;neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.Quid loquar?Quid puero factumst, mea quem peperit filia,meo nepote? capita rerum ede expedite.Istae dedi.