Non ego nunc intro ad vos mittar?Quidum quam miles magis?Quia enim plus dedi.Plus enim es íntro missus, quom dabas:sine vicissim qui dant operam ob illud quod dant operis utier.litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?volt interim illa itidem commentari.Quid?Rem accipere identidem.Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas,praeterea una mína obsonatum.Idem istuc delatum scio.de eo nunc bene sunt tua virtute.Ei, meane ut inimici meibona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim.†Stultus quid est aperire.Quid iam?Quia pol mavelimmihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.Non mei licet obsoni me participem fieri?Si volebas participari, auferres dimidium domum.nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur:intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.bene vale.Resiste.Omitte.A, mitte intro.Ad te quidem.Immo istoc ad vos volo ire.Non potest, nimium petis.Experiri sine—Immo opperire. vis est experirier.Dic me adesse.Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis.Redin an non redis?Vocat me quae in me potest plus quam potes.