Néque gnatust neque progignetur neque potest repeririercuí ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim.di magni, ut ego laetus sum et laetitia differor.ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui forasveniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario†Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundasprome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.ego híc interím restitáns praesidébo,istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam;nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio,intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?Amabo, hicín tu eras?Moléstusne súm?Nunc magís quam fuísti,nam si quid nobis usust nobis molestus†sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo.Nám quid est? núm mea réfert?Non mússito.intús bolos quós dat!Quíd? amator novos quíspiam?Íntegrum et plénum adortást thensaurúm.Quis est?Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem?Quidni?Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.animó bono male rem gerit.Perit hercle, ego idembona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules.Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.