Heus tu, iam postquam in urbem crebro commeo,dicax sum factus. iam sum caullator probus.Quid id est, amabo? ístaec ridicularia,cavillátiones, vis opinor dicere?Istud pauxillum differt a cavillibus.Sequere intro me, amabo, mea voluptas.Tene hoc tibi:rabonem habeto, ut mecum hanc noctem sies.Perii, rabonem? quam esse dicam hanc beluam?quin tu arrabonem dicis?A facio lucri,ut Praenestinis conia est ciconia.Sequere, obsecro.Strabacem hic opperiar modo,si rure veniat.Is quidem hic ápud nos est Strabax,modo rure venit.Priusne quam ad matrem suam?eu edepol hominem nihili.Iamne autem ut soles?Iamne nihil dico?I intro, amabo, cedo manum.Tene. in tabernam ducor devorsoriam,ubi male accipiar mea mihi pecunia.—