Rus mane dudum hinc ire me iussit pater,ut bubus glandem prandio depromerem.post illoc quam veni, advenit, si dis placet,ad villam argentum meo qui debebat patri,qui ovis Tarentínas erat mercatus de patre.quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo,quid eum velithomo cruminam sibi de collo detrahit,minas viginti mihi dat. accipio libens,condo in cruminam. ille abit. ego propere minasovis ín crumina hác in urbem detuli.fuít edepol Mars meo periratus patri,nam oves illius hau longe absunt a lupis.nunc ego istos mundulos urbanos amasioshoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.eradicarest certum cumprimis patrem,post id locorum matrem. nunc hoc deferamargentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam.tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium?Quid istúc? alienun es, amabo, mi Strabax,qui non extemplo intro ieris?Anne oportuit?Ita te quidem, qui es familiaris.Ibitur,ne me morari censeas.—Lepide facis.Mirum videtur, rure erilem filiumStrabacem non rediisse; nisi si clanculumconlapsus est hic in corruptelam suam.Iam pol illic inclamabit me si aspexerit.Nimio minus saévos iam sum, Astaphium, quam fui,iam non ego sum truculentus, noli metuere.Quid vis? quid metuam? tuam expecto truculentiam.Dic impera mihi quid libet quo vis modo.novos ómnis mores habeo, veteres perdidi.vel amare possum vel iam scortum ducere.Lepide mecastor nuntias. sed dic mihi,haben—Marsipum te fortasse dicere?Intellexisti lepide quid ego dicerem.