holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum,umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci?Quae haéc res?meone ero tu, ímprobe tu, male dícere ero audés, fons viti et peiúri?Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam.Tangé modo, iám ego te hic agnum faciam ét medium distrúncabo.si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo.Si aequóm facias, advéntores meos nón incuses, quórummihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi.Tum pól ego et donis prívatus sum et périi.Plane istúc est.Quíd nunc ergo hic ódiosu's odiosus es , confessus omnino reus?Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo.Áccede huc modo, adi húc modo.Étiam, scelus virí, minitare? quém ego offatim iam iam iam cóncipilabo.quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est?quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?emoriere ocius, ni manu viceris.Quid, manu vicerim?Fac quod iussi, mane.iam égo te hic offatím conficiam, síc occidi te óptumum est.Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est.séd verum me sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?—Datin sóleas? atque me intro actutum ducite,nam mihi de vento miserae condoluit caput.—Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,quibus té donavi? iamne abiisti? em sic datur.quo pacto excludi, quaeso, potui planius,quam exclusus nunc sum? púlcre ludificor. sine.quantillo mi opere nunc persuaderi potest,ut ego his suffringam talos totis aedibus.num quippiam tam immutat mores mulierum?postquam filiolum peperit, animos sustulit.nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque votointro ire in aedis. at ego nolo, non eo.ego faxo dicat me in diebus pauculiscrudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est.—