dona quae vides íllos ferre, et has quinque argenti minas.Pol haúd perit quod illum tántum amo.Iússit oráre, ut haec gráta haberés tibi.Grata ácceptaque ecastór habeo. iube vása auferri intro, i Cyame.Écquid audítis, haec quaé iam Cyamo ímperat?Vása nolo aúferant: désiccarí iube.Ímpudens mecástor, Cyame, es.Égone?Tu.Boná fide?tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?Díc, amabó te, ubi est Díniarchús?Domi.Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit,me íllum amare plurimum ómnium hominum merito,méque honorem ílli habere ómnium máxumum,átque ut huc véniat ad me óbsecrare.Ílicet.séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis?ánimo hercle homost suo miser,quísquis est.Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro,militem, hic apud me quí erat? huius pater pueri illic est.úsque abegi, áspuli, iússi abiret; tamenmánsit: auscultát, observat quám rem agam.Novi hóminem nihili.íllicinest?Íllic est.Me íntuetúr gemens;traxit ex intimo ventre suspiritum.hoc vide, dentibus frendit, icit femur;num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam.loquere: únde es? cuius es? cúr ausu's ausus es mi inclémenter dicére?Lubitumst.Istúcine mihi respóndes?Hoc. non égo te flocci fácio.Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem?Lúbitumst.Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa,