Quid postea?inter tot dies quidem hercle iam aliquid actum oportuit.quid illi ex utero exitiost prius quam poterat ire in proelium?Consequere atque illam saluta et gratulare illi.Sequor.Vbi illa, óbsecro, est quae me hic reliquit, eapse abiit? ubist?Adsum, adduco tibi exoptatum Stratophanem.Vbi is est, obsecro?Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.quom tu recte provenisti quomque es aucta liberis,gratulor, quom mihi tibique magnum peperisti decus.Salve, qui me interfecisti paene vita et luminequique mihi magni doloris per voluptatem tuamcondidisti in corpus, quo nunc etiam morbo misera sum.Heia, haud ab re, mea voluptas, tibi istic obvenit labos:filium peperisti, qui aedis spoliis opplebit tuas.Multo ecastor magis oppletis tritici ópust granariis,ne, ille prius quam spolia capiat, hic nos extinxit fames.Habe bonum animum.Savium pete hinc sis. ah, nequeo caputtollere, ita dolet itaque ego † medulo, neque etiam queopedibus mea sponte ambulare.Si hercle me ex medio marisavium petere tuom iubeas, petere hau pigeat me, mel meum.id ita esse experta es: nunc experiere, mea Phronesium,me te amare. adduxi ancillas tibi eccas ex Suria duas,is te dono. adduce hoc tu istas. sed istae reginae domisuae fuerunt ambae, earum patriam ego excidi manu.his te dono.Paenitetne te quot ancillas alam,quin examen super adducas, quae mihi comedint cibum?Hoc quidem herclést ingratum donum. cedo tu mi istam purpuram.mea voluptas, attuli eccam pallulam ex Phrygia tibi.tene tibi.Hocine mi ob labores tantos tantillum dari?Perii hercle ego miser. iam mi auro contra constat filius:†etiam num mali pendit addit purpuram. ex Arabia tibiattuli tus, Ponto amomum. tene tibi, voluptas mea.Accipe hoc, Astaphium, abduce hasce hinc e conspectu Suras.Ecquid amas me?